PROCULEJUS

PROCULEJUS
I.
PROCULEJUS
eques Rom. Augusti amicissimus, qui pius sic erga fratres suos Scipionem et Muraenam fuit, ut spoliatis bellô civili patrimonium suum ex integro divideret, quod cum eis iam antea diviserat. Plutarchus in vita Antonii ait, Antonium, paulo ante quam exspiraret, admonuisse reginam Cleopatram, ut maxime omnium, qui cum Augusto erant, Proculeio se dederet. Mortuô autem Antoniô, Augustum Proculeium misisse, ut curaret Cleopatram vivam in sua potestare habere. Demum vero, cum illa arreptô ense voluisset sibi mortem inferre, Proculeium ensem e manibus ademisse. Vide Theod. Marcilium in illud Horat. l. 2. Carm. Od. 2. v. 5.
Urvet exstentô Proculeius aevô,
Notus in fratres animi paterni.
Iuvenal. Sat. 7. v. 94.
Quis tibi Maecenas? quis nunc erit aut Proculeius.
Aut Fabius: quis Cotta iterum? quis Lentulus alter?
Nic: Lloyd.
II.
PROCULEJUS
praenomine Caius, frater Varronis Murenae illius, qui in Augustum conspiravit; cuius etiam soror Maecenati uxor: insigni tranquillitate vitae, nullis Rei publicae negotiis permixtus, cui filiam suam Augustus, Agrippâ defunctô, collocare agitavit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Proculējus — Proculējus, Cajus, römischer Ritter u. Günstling des Augustus; von diesem wurde er beauftragt, die Kleopatra nach dem Tode des Antonius lebendig ins römische Lager zu bringen, u. verhinderte wenigstens augenblicklich ihre Absicht, sich zu… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Proculejus, S. — S. Proculejus, Patron einer Kirche bei St. Palais (Saintes), findet sich bei Migne …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Antonius und Cleopatra — Daten des Dramas Titel: Antonius und Cleopatra Originaltitel: The Tragedy of Antony and Cleopatra Gattung: Tragödie Originalsprache: Englisch …   Deutsch Wikipedia

  • Antanaklăsis — (gr., Dilogia), rhetor. Figur, wenn man dasselbe Wort, aber in anderer Bedeutung, wiederholt; z.B. Proculejus hatte sich über seinen Sohn beklagt, quod is mortem suam exspectaret; da der Sohn gesagt hatte se vero non exspectare (er warte, d. h.… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”